Salvete!
Rei publicae schola interna superior Vindobonae
sita
Haec schola publica (quae litteris H.I.B. circumscribitur)
Vindobonensis , quae in dicione ministerii litterarum
atque doctrinarum curandarum est, ad rem publicam
Austriacam pertinens in quattuor partes divisa est,
quarum
- prima cum lingua Latina tantopere
disci possit, ut ad quodlibet universitatis
studium adire liceat, tum linguae recentiores
(Anglica, Franca, Italica) maximi momenti
sunt..
- altera et artes pingendi delineandi
sculpendi nec non photographicae cinematographicaeque
exercentur et artium doctrina ac historia
explicantur.
- tertia multae horae solum arti musicae
attribuuntur. Huc accedit, quod instrumentis
musicis perdiscendis datur opera.
- quarta discendi horae ludo saltatorio
ad domum dramatis musici rei publicae propriam
pertinenti et Conservatorio urbis Vindobonae
iunctae sunt. Quo fit, ut discipulis, qui
intentive ac singulariter ballationem discant,
tamen examine maturitatis facta universitatem
studiorum adire liceat.
Qui ex hac schola examine maturitatis functi exierunt,
universitatem adire possunt.
Cur liberi parentesque scholam nostram diligant
- Quamvis magna sit schola, quam fere 850 discipuli
frequentent, tamen omnes inter se familiariter
utuntur.
- Variarum gentium cultus ac mores cognoscere
licet, cum magistrae magistrique, qui
linguis maternis diversis docendo utantur,
et plerique discipuli peregrini adsint.
- Nulla alia schola variae disciplinae curriculaque
eadem ratione coniunguntur (musicae, artium,
ballationis, linguae latinae 'lenis', linguarum
modernarum)
- Praeterea e 32 disciplinae vel exercitationes
deligi possunt
- quibus ingenium augeatur: cantorum
chorus, ars scaenica, concentus instrumentorum,
clavicymbalum, cithara Hispanica, organum
electricum, tibia recta, tibia transversa,
tibia clarisona, saxophonum, musicum percussionale
instrumentum, violina, ampla violina,
musica popularis, vocis
formandae ratio, cantus
- quibus corpus exerceatur: pilae
canistrique ludus, pediludium, ludus pilae
volaticae, perseveratio&vis&celeritas,
exercitatio habitus recti, saltatio jazensi
musica facta
- linguae variae: Italica, Slavica,
Hispanica, Latina
- quae cognitione dignae sunt: ars
coquendi et iis, qui coquere incipere
volunt, et iis, qui iam nonnullos cibos
coquere noverunt; biologia, quae miro
modo demonstratur; rerum civilium iurisque
doctrina; disciplina informatica; ars
dicendi; ars machina computrali scribendi;
scientiarum tractandarum prima elementa
- lectiones auxiliares, quibus qui
vel litteras permutant vel linguam Germanicam
prorsus nesciunt adiuvantur
- Adest hortus cum campo ad pilae canistrique
ludum apto campoque pedeludiario herbis fictis
facto
- nec non duae palaestrae latae et artis
gymnicae locus
- Cibum ipsi paramus, quo fit, ut et
cibum sine carne paratum eligere liceat.
- Discipulos in una domo discere et vivere
iam Otto Glöckel illi, qui scholas reformans
nostram scholam anno millesimo nongentesimo
undevicesimo aperuerat, cordi erat.
(Latine redditum a Gerda Weichselbaum)
|